2. Heracliti vita, opus et doctrina
Ut a facilioribus ordiamur, primum veniat in medium Heracliti vita, de qua parum ad nos pervenit, quamque a nobis sic intelleges expositam, ut praesertim apud Diogenem Laertium, quamvis de iis quae ab eo traduntur licet dubitare, scriptam legimus. Hoc quidem accepimus, nec tamen compertum habemus, eum amplissima familia Ephesi, in insigni Ioniae urbe, natum esse ibique circa Olympiadem undeseptuagesimam floruisse[1], a patre sive “Blosone”, ut Diogenes Laertius vocavit[2], sive “Blysone” ut Clemens Alexandrinus[3], sive “Bautore” sive “Heracino”, ut alii[4]. Inde ab adulescentia, cum nullius magistri auditor esset nihilque se scire profiteretur, suo Marte ingenium praestantissimum ad magnas res exquirendas contulit ut investigandae veritati totum se traderet, quas etiam aetate iam constante colere non desiit, quoad se rerum naturam penitus cognitam habere protulerit[5]. Cum igitur “ἐδιζησάμην ἐμεωυτόν”, teste Plutarco[6], affirmaret[7], asserere licet eum Delphici oraculi sententiam, quae est “γνῶθι σεαυτόν”, imitari studuisse. Quae quidem investigatio adducit Heraclitum ad fatendum: “ψυχῆς πείρατα ἰὼν, οὐκ ἂν ἐξεύροιο πᾶσαν ἐπιπορευόμενος ὁδόν· οὕτω βαθὺν λόγον ἔχει”[8]. Cum igitur vitam non in publicis officiis, sed in veri investigatione degere decrevisset, regnum fratri concessit. Expulso autem eius amico Hermodoro fortasse propter civium invidiam, adeo rei publicae spe deceptus est ut in Dianae templum secederet[9]. Cum autem rogaretur ut leges conderet, se id esse facturum recusavit contendens civium vitiis ac flagitiis rem publicam iam dudum esse infectam. Cum autem a reliquorum malis moribus dissentiret sese in montes secessit[10] ut omnes animi motus penitus pernosceret. Ibi eximia quadam ac singulari animi altitudine praeditus, in ipso flore aetatis vitaeque iucunditate invenit id, quod in omni genere omnia gubernat, ac reliquis in posterum prodidit. Qui philosophorum vitas antiquis temporibus scripserunt, omnibus iis, qui ante Socratem floruerunt, aliquod opus scriptum imputant. Liber enim, qui dicebatur inscriptus περὶ φύσεως[11], qui periit, tribus partibus constabat, quarum prima pertinebat ad rerum universitatem, τὸν [λόγον] περὶ τοῦ παντός, altera ad rem publicam, τὸν πολιτικὸν, tertia ad res divinas, τὸν θεολογικόν[12]. At idem titulus operibus omnium philosophorum qui ab Aristotele φυσικοί vocati sunt, attribuebatur, id est fere omnibus qui Socratem praecesserunt. Igitur de Heracliti libro, utrum exstiterit necne quove titulo inscriptus sit, dubitare licet[13]. De hoc opere in Dianae templo deposito sic accepimus, data opera obscure scriptum esse ut tantum legeretur ab iis qui poterant neve a vulgo contemneretur[14]. Etiam Cicero affirmat Ephesium, qui cognomento σκοτεινός perhibetur, valde obscurum fuisse et ultro occulte de rerum natura memoravisse[15]. Aristoteles autem non facile fuisse Heracliti sententias discernere asserebat, cum cuiusque periodi quod principium et qui finis esset non pateret. Quod enim scribimus, monet Stagirites[16], in universum facile lectu atque intellectu oportet sit, quod exemplum Heraclitus, cum in initio libri affirmet “τοῦ λόγου τοῦδ’ ἐόντος ἀεὶ ἀξύνετοι ἄνθρωποι γίγνονται”[17], non sequi videtur. Minime enim patet cui verbo adverbium ἀεί coniungatur, participio scilicet ἐόντος (quod est) an adiectivo ἀξύνετοι (insipientes). Interdum contra, perspicue atque clare scripta tradidit ita ut etiam homines tardio ingenio intelligere possent. Tantam enim scripta et cogitata vim habebant, ut interpretantium animi altius efferrentur ac prope exaequarentur caelo. Quam ob rem sermonis brevitate et incomparabili gravitate scriptoribus Graecis Heraclitus praestitit[18]. Aliquot post annis, cum aquā intercute aegrotaret[19], in urbem regressus, medicos aenigmatice interrogavit utrum ex umidis siccitatem facere possent; cum vero medici non intellexissent, in stabulum sese recepit ubi sexagesimo aetatis anno mortem obiit[20]. Huic igitur fabulae num certa fides insit non multum laboramus.
Heraclitus igitur in sapientia totus suus est, ac primus qui de sententiis philosophorum poetarumque, qui eum praecesserunt, grave iudicium protulit. E quibus Homerum et Hesiodum et Archilochum et alios, falsae sapientiae accusavit. Namque multarum rerum cognitio, eius sententiā, sapientia vocanda non est: “πολυμαθίη νόον ἔχειν οὐ διδάσκει[21].
Nisi quid sit omnium commune consequamur (“διὸ δεῖ ἕπεσθαι τῶι ξυνῶι, τοῦ λόγου δ' ἐόντος ξυνοῦ ζώουσιν οἱ πολλοὶ ὡς ἰδίαν ἔχοντες φρόνησιν”[22]), scientiae accumulatio nos adducet ad privatam doctrinam, quam quidem Heraclitus κακοτεχνίην vocat[23], qua sane omnia complecti numquam poterimus. Quoniam igitur ἓν τὸ σοφόν ἐστιν, ἐπίστασθαι oportet illam γνώμην, ὁτέη ἐκυβέρνησε πάντα διὰ πάντων. Nunc igitur doctrinam Heracliti parumper inspiciamus, in qua, ut diximus, totus suus est.
Nam, ut nobis quidem videtur, Heraclitus omnium causam non invenit apud naturalibus fundamentis, ut in aere, in igne, et in terra, sed potius in illo principio, quod mundum universum administrat et regit. Nisi autem patefaciant qua de causa haec rerum universitas sit rerum ordo (κόσμος), qui cuidam rationi pareat, rerum continuatio et elementorum series nihil explanabunt. Quam rationem modo sapiens intellegere videtur. Ut enim Heraclitus describeret hanc occultam ac compositam rationem, qua omnia regi ac gubernari videntur, usus est verbo γνώμῃ in illo fragmento, quod supra laudavimus, sed in aliis plerumque verbo, quod est λόγος usus est. Haec enim γνώμη quae omnia gubernat διὰ πάντων, per nempe omnia, non est quoddam principium quod e longinquo regit, sed per res ipsas omnia gubernat. Tamquam gubernator qui in nave est, sic quoque illa γνώμη. Qui igitur hanc rationem intellexerit, etiam rerum universitatem plane intelleget.
Itaque haec ratio, quasi lex vocari possit; nam ligat quidem et coniungit rerum multitudinem quae cognosci potest prorsus cum hoc quasi ligamen, quo omnia inter se commercium habent, acute intellexerimus. Omnibus igitur rebus intrinsecus est quidam λόγος, qui quidem colligit (quod etiam λέγειν significat) et per quem ea omnia cognoscere possumus. Hic enim λόγος ξυνός ἐστιν[24], namque κατὰ τὸν λόγον τόνδε πάντα γίγνεται[25]. Hic enim λόγος nihil quidem gignit, sed cuiusque rei intrinsecus rationem praebet. Ut enim illa naturalis lex, qua explicamus cur omnia pondera ad ima tendant, deorsum nullam rem cogit, sed earum motuum causam praebet. Quoniam igitur his rebus λόγος insitus et inclusus est, ideo rerum universitas exstat. Hunc igitur λόγον iure meritoque omnium φύσιν vocare possumus. Verum quoniam φύσις κρύπτεσθαι φιλεῖ[26], difficile quidem est illum λόγον invenire, eumque detegere oportebit.
Ut haec consequamur, Heraclitus, quae via percurrenda sit, exemplis, imaginibus et metaphoris ostendit. Nam quid proprii habet λόγος? Ex eius reliquiis scriptum legimus: “ἓν πάντα”, sapientia enim est hoc quidem probare, quod “οὐκ ἐμοῦ, ἀλλὰ τοῦ λόγου ἀκούσαντας ὁμολογεῖν σοφόν ἐστιν ἓν πάντα εἰδέναι[27]” [28]. Hoc igitur in promptu est quod hac quidem sententia: ἓν πάντα, ostenduntur Heracliti obscuritas in scribendi genere ac eius unitas in concipienda sapientia. Etenim Ephesius quamquam duo, ex quibus haec iunctura constat, inter se opposita esse videantur (singulari et plurali numero), tamen eorum coniunctionem patefaciet. Itaque ἓν πάντα significare possit rerum diversitatem in unum cum posse cogi, tum unum esse quasi multarum rerum exitum. Hoc sane non apertum est, nam φύσις latere studet. Insuper ἐξηπάτηνται οἱ ἄνθρωποι πρὸς τὴν γνῶσιν τῶν φανερῶν. At quid sibi vult ἡ γνώσις τῶν φανερῶν nisi rerum diversitatem separatim intellegere? Namque id quod latet, ut supra diximus, est ille λόγος, principium quidem quo omnia coniunguntur. At quomodo res diversae, ut multiplicitas et unitas, coniugi possunt? Heraclitus inversa ratione cogitare videtur, nam id quod efficit ut res coniungantur est prorsus dissimilitudo. Quare quo magis sunt dissimiles eo magis sunt coniunctae: “ἐκ τῶν διαφερόντων καλλίστην ἁρμονίαν”[29]. Unitas enim ex rebus diversis ἁρμονία est. Diversitas igitur res disiunctissimas maximeque dispares in unius corporis speciem coniungit.
Quomodo autem interpretandum est ἓν πάντα? Nobis enim ad huius doctrinae vim et interpretationem vehementer opus est quibusdam Heracliti sententiis: “συνάψιες ὅλα καὶ οὐχ ὅλα, συμφερόμενον διαφερόμενον, συνᾶιδον διᾶιδον, καὶ ἐκ πάντων ἓν καὶ ἐξ ἑνὸς πάντα”[30]. Quoniam alterum sine altero non exstare potest, cuiusque gregis verba iuxta sua contraria posita sunt. Ita ut id quod non dissonat convenientiam vocemus, item igitur ex contrario. Ergo hoc quidem significat quendam usum inter contraria intercedere cum eadem res contrariis explanatur. Duas igitur diversas indoles quaeque res habet, quod efficit ut similis et dissimilis eodem tempore sibi sit: “ὁδὸς ἄνω κάτω μία καὶ ὡυτή”[31]. Eadem enim via duas indoles habet, ut eadem aqua quae alios aliter afficit: “θάλασσα ὕδωρ καθαρώτατον καὶ μιαρώτατον, ἰχθύσι μὲν πότιμον καὶ σωτήριον, ἀνθρώποις δὲ ἄποτον καὶ ὀλέθριον”[32]. Hominibus “ταὐτό τ' ἔνι ζῶν καὶ τεθνηκὸς καὶ τὸ ἐγρηγορὸς καὶ καθεῦδον καὶ νέον καὶ γηραιόν· τάδε γὰρ μεταπεσόντα ἐκεῖνά ἐστι κἀκεῖνα πάλιν μεταπεσόντα ταῦτα”[33]. Etiam in circulo “ξυνὸν γὰρ ἀρχὴ καὶ πέρας ἐπὶ κύκλου περιφερείας”[34]. Hoc sua sponte apparet cum in hoc fragmento legimus: “Δίκης ὄνομα οὐκ ἂν ἤιδεσαν, εἰ ταῦτα μὴ ἦν”[35]. Res igitur sine eius contrario exstare non potest. Etiam magis gaudemus cum intellegimus: “νοῦσος ὑγιείην ἐποίησεν ἡδὺ καὶ ἀγαθόν, λιμὸς κόρον, κάματος ἀνάπαυσιν”[36].
Itaque contrariae quae videntur naturae convenientia quadam et quasi quodam concentu inter se communicant. Suam igitur δύναμιν quaeque res habet. Sed modum tenet neque extra eum progreditur, “Ἥλιος γὰρ οὐχ ὑπερβήσεται μέτρα”[37]. Eius enim imperium libratum est Lunae imperio, quodsi non fieret “ὕβριν χρὴ σβεννύναι μᾶλλον ἢ πυρκαϊήν”[38]. Ex quibus placitis hoc est luce clarius quod haec convenientia qua contraria inter se communicant, nihil aliud est nisi pugnae effectus inter ipsa contraria: nam “εἰδέναι [...] χρὴ τὸν πόλεμον ἐόντα ξυνόν, καὶ δίκην ἔριν, καὶ γινόμενα πάντα κατ' ἔριν καὶ χρεών”[39]. Ut enim in Heracliti nobilissimo fragmento scriptum videmus: “Πόλεμος πάντων [...] πατήρ ἐστι”[40]. Hoc quidem certamen inter res contrarias fit, et quo magis sunt contrariae, eo magis pulcher est earum concentus: videmus enim “ἐκ τῶν διαφερόντων καλλίστην ἁρμονίαν καὶ πάντα κατ' ἔριν γίγνεσθαι”[41]. Facile enim intellegi potest qua de causa istud bellum inter contraria non appareat: nam modo in pacis speciem res, quae nos circumstant, conciliari videntur. Enimvero “ἁρμονίη ἀφανὴς φανερῆς κρείττων”[42].
Quid igitur est verum in Heracliti sapientia? Res enim sunt quasi arcus qui specie immobilis videtur, cuius tamen fundamentum diversis contentionibus libratum est. Ut igitur aliquid exstet cum eadem eius contraria concilientur oportet. Contentionibus enim arcus suo munere fungi potest. Item in rerum universitate fit, quod si Luna et Sol fere aeque tempus in caelo partiantur, id fit propter contrarias atque diversas δυνάμεις, quae clam et occulte in unius corporis speciem adsociantur.
[1] Diog., IX, 1: “οὗτος ἤκμαζε μὲν κατὰ τὴν ἐνάτην καὶ ἑξηκοστὴν Ὀλυμπιάδα”.
[2] Diog., IX, 1: “Ἡράκλειτος Βλόσωνος ἤ, ὥς τινες, Ἡράκωντος Ἐφέσιος”.
[3] Clem. Str., I, 65 (II, 41, 19 Stählin): “Ἡράκλειτος γὰρ ὁ Βλύσωνος Μελαγκόμαν τὸν τύραννον ἔπεισεν ἀποθέσθαι τὴν ἀρχήν”.
[4] Suid., 472, 1: “Ἡράκλειτος Βλόσωνος ἢ Βαύτωρος, οἱ δὲ Ἡρακῖνος, Ἐφέσιος, φιλόσοφος φυσικός, ὃς ἐπεκλήθη Σκοτεινός”.
[5] Diog., IX, 5: “γέγονε δὲ θαυμάσιος ἐκ παίδων, ὅτε καὶ νέος ὢν ἔφασκε μηδὲν εἰδέναι, τέλειος μέντοι γενόμενος πάντα ἐγνωκέναι· ἤκουσέ τ’ οὐδενός, ἀλλ’ αὑτὸν ἔφη διζήσασθαι καὶ μαθεῖν πάντα παρ’ ἑαυτοῦ”. Confer. Heraclit., B 101: “ἐδιζησάμην ἐμεωυτόν”. Huc fortasse accedit Heraclit., B 45: “ψυχῆς πείρατα ἰὼν οὐκ ἂν ἐξεύροιο πᾶσαν ἐπιπορευόμενος ὁδόν· οὕτω βαθὺν λόγον ἔχει”. Verbum πείρατα emendavit Diels.
[6] Heraclit., B 101.
[7] Heraclit., Β 45. Cfr. notam 92 in EGGERS LAN - JULIÁ 1981, qui adversi Marcovich 1967, p. 57 ἐμεωυτόν intellegunt “τὴν ἐμὴν ψυχήν”, item apud Platonem in Socratis Apologia 30b “ἐπιμελεῖσθαι […] τῆς ψυχῆς” est idem atque 36c “μηδενὸς ἐπιμελεῖσθαι πρὶν ἑαυτοῦ ἐπιμεληθείη”. Cum enim Plato, ut apud Heraclitum legimus, pronomine “ἐμαυτόν” uteretur, animam significare voluit.
[8] Heraclit., Β 45. Iuxta Robinson 1991, p. 109-110, qui septimum et decimum fragmentum conferre suadet, Heraclitus est primus qui intellegit animam ut cognitionis principium: “As fragment 107 makes clear, for Heraclitus psyche ('soul') was seen as by most of his predecessors (for a useful discussion see Kahn, ad loc); he is, as far as is known, the first Greek to have adopted such a view”.
[9] Heraclit., B 121: “ἄξιον Ἐφεσίοις ἡβηδὸν ἀπάγξασθαι πᾶσι καὶ τοῖς ἀνήβοις τὴν πόλιν καταλιπεῖν, οἵτινες Ἑρμόδωρον ἄνδρα ἑωυτῶν ὀνήιστον ἐξέβαλον φάντες· ἡμέων μηδὲ εἷς ὀνήιστος ἔστω, εἰ δὲ μή, ἄλλη τε καὶ μετ' ἄλλων”.
[10] Diog., IX, 3: “καὶ τέλος μισανθρωπήσας καὶ ἐκπατήσας ἐν τοῖς ὄρεσι διῃτᾶτο”.
[11] Diog., IX, 12: “ἐπιγράφουσι δ' αὐτῷ οἱ μὲν Μούσας, οἱ δὲ Περὶ φύσεως, Διόδοτος δὲ ἀκριβὲς οἰάκισμα πρὸς στάθμην βίου, ἄλλοι Γνώμον' ἠθῶν, τρόπου κόσμον ἕνα τῶν ξυμπάντων”. Propterea quod tot tituli Heraclito tribuebantur, patet quam libenter titulos suo libito homines impertiebant.
[12] Diog., IX, 5-6: “τὸ δὲ φερόμενον αὐτοῦ βιβλίον ἐστὶ μὲν ἀπὸ τοῦ συνέχοντος Περὶ φύσεως, διῄρηται δ' εἰς τρεῖς λόγους, εἴς τε τὸν περὶ τοῦ παντὸς καὶ πολιτικὸν καὶ θεολογικόν”. Quas divisiones verisimiliter non ipse Heraclitus, sed grammatici posterioris aetatis confecerunt.
[13] Kirk - Raven 1984, p. 101.
[14] Diog., IX, 6: “ἀνέθηκε δ' αὐτὸ εἰς τὸ τῆς Ἀρτέμιδος ἱερόν, ὡς μέν τινες, ἐπιτηδεύσας ἀσαφέστερον γράψαι, ὅπως οἱ δυνάμενοι <μόνοι> προσίοιεν αὐτῷ καὶ μὴ ἐκ τοῦ δημώδους εὐκαταφρόνητον ᾖ”.
[15] De obscuritate sermonis cfr. Lucr., 638-640; Sen., Ep., 12, 7; Cic., De div. 2, 64, 133; Fin., II, 15, 7; Nat. deor., I, 74.
[16] Arst., Rhet. III 5, 1407b (= Heraclit., A 4): “ὅλως δὲ δεῖ εὐανάγνωστον εἶναι τὸ γεγραμμένον καὶ εὔφραστον· ἔστιν δὲ τὸ αὐτό· ὅπερ οἱ πολλοὶ σύνδεσμοι οὐκ ἔχουσιν, οὐδ’ ἃ μὴ ῥᾴδιον διαστίξαι, ὥσπερ τὰ Ἡρακλείτου. τὰ γὰρ Ἡρακλείτου διαστίξαι ἔργον διὰ τὸ ἄδηλον εἶναι ποτέρῳ πρόσκειται, τῷ ὕστερον ἢ τῷ πρότερον, οἷον ἐν τῇ ἀρχῇ αὐτῇ τοῦ συγγράμματος”.
[17] Sext., S., VII, 132.
[18] Diog., IX 7 (= Heraclit., A 1): “λαμπρῶς τε ἐνίοτε ἐν τῶι συγγράμματι καὶ σαφῶς ἐκβάλλει, ὥστε καὶ τὸν νωθέστατον ῥαιδίως γνῶναι καὶ δίαρμα ψυχῆς λαβεῖν· ἥ τε βραχύτης καὶ τὸ βάρος τῆς ἑρμηνείας ἀσύγκριτον”.
[19] Dubium est utrum hoc morbo adductus fragmentum 118 scripserit: “αὐγὴ ξηρὴ ψυχὴ σοφωτάτη καὶ ἀρίστη”, an propter hoc fragmentum fabulam de eius morte aliquis induxerit. Nos enim iudicare non ausi sumus.
[20] Diog., IX, 3: “καὶ μέντοι καὶ διὰ τοῦτο περιτραπεὶς εἰς ὕδερον κατῆλθεν εἰς ἄστυ καὶ τῶν ἰατρῶν αἰνιγματωδῶς ἐπυνθάνετο εἰ δύναιντο ἐξ ἐπομβρίας αὐχμὸν ποιῆσαι· τῶν δὲ μὴ συνιέντων, αὑτὸν εἰς βούστασιν κατορύξας τῇ τῶν βολίτων ἀλέᾳ ἤλπισεν ἐξατμισθήσεσθαι. οὐδὲν δ' ἀνύων οὐδ' οὕτως, ἐτελεύτα
βιοὺς ἔτη ἑξήκοντα”.
[21] Heraclit., B 40.
[22] Heraclit., B 2.
[23] Heraclit., B 129.
[24] Heraclit., B 2: “διὸ δεῖ ἕπεσθαι τῶι ξυνῶι, τουτέστι τῶι> κοινῶι· ξυνὸς γὰρ ὁ κοινός. <τοῦ λόγου δ' ἐόντος ξυνοῦ ζώουσιν οἱ πολλοὶ ὡς ἰδίαν ἔχοντες φρόνησιν”.
[25] Heraclit., B 1: “τοῦ δὲ λόγου τοῦδ' ἐόντος ἀεὶ ἀξύνετοι γίνονται ἄνθρωποι καὶ πρόσθεν ἢ ἀκοῦσαι καὶ ἀκούσαντες τὸ πρῶτον· γινομένων γὰρ πάντων κατὰ τὸν λόγον τόνδε ἀπείροισιν ἐοίκασι, πειρώμενοι καὶ ἐπέων καὶ ἔργων τοιούτων, ὁκοίων ἐγὼ διηγεῦμαι κατὰ φύσιν διαιρέων ἕκαστον καὶ φράζων ὅκως ἔχει. τοὺς δὲ ἄλλους ἀνθρώπους λανθάνει ὁκόσα ἐγερθέντες ποιοῦσιν, ὅκωσπερ ὁκόσα εὕδοντες ἐπιλανθάνονται”.
[26] Heraclit., B 123.
[27] Miller autem saeculo undevicesimo εἶναι addidit, quod apud Hippolytum non invenitur, qui hoc loco verbum habet εἰδέναι. Nos autem interpretationem Mouraviev 2006 I, pp. 126-27 sequimur, qui verbum quod est εἰδέναι, restituit: “... σοφόν ἐστιν εἰδέναι ἓν πάντα”, “... sapience est savoir toutes choses une”.
[28] Heraclit., B 50.
[29] Heraclit., B 8.
[30] Heraclit., B 10.
[31] Heraclit., B 60.
[32] Heraclit., B 61.
[33] Heraclit., B 88.
[34] Heraclit., B 103.
[35] Heraclit., B 23.
[36] Heraclit., B 111.
[37] Heraclit., B 94.
[38] Heraclit., B 43.
[39] Heraclit., B 80.
[40] Heraclit., B 53.
[41] Heraclit., B 8.
[42] Heraclit., B 54.