5. Conclusio Conspectusque operum adhibitorum

Studium igitur Heracliti nostros allexit animos quod merito planeque in philosophia se totum suum esse demonstravit ipseque veri inquisitioni atque investigationi sese tradidit atque novam formam quodammodo tribuit philosophiae. Quam quidem ita involutis atque inconditis verbis Delphici oraculi more explanavit, non modo ne ab alienis intellegeretur, verum etiam ut ii, qui sibi proponebant semet ipsos investigare, intentis animis, magna cum cura et assidua cogitatione eius doctrinam animo comprehenderent. At hic noster non ut merum philosophum sese commendabat; immo vero ut sapientem: nam ille qui non habet sapientiam, eam amat et quaerit, hic vero unum tantum scit idque necessarium et omnium maximum, unam scilicet esse sapientiam: nosse eam mentem quae omnia omnino gubernat[1]. Eius igitur sapientia una ex omnibus antiquis scriptoribus obscura atque involuta, providentia constat; doctrina quae hominibus abstrusam veritatem detegit: eadem multis saeculis latuit et recondita habita est, non sane propter interpretandi difficultatem, quam paene apud omnes illius aetatis philosophos invenimus, at ob stilum atque scribendi genus quo Heraclitus non temere usus animos legentium attentos retinet. Nam sicut cum legimus ea quae ex Apollinis praecepto dicta sunt, sic nobis videntur ea Heracliti fragmenta quae antiqui scriptores laudaverunt. Quamquam enim perpaucae brevesque sententiae, tamen id quod erat ei perspectum inconditis verbis allatum est. Quod quidem non tam disiungi quam contineri putamus.

Etsi omnibus his rebus neque absolutis neque exhaustis sed abruptis et paene in medio relictis multa restant addenda, tamen rationem, ad quam haec omnia esse referenda credimus, breviter exponemus. Nam non est quod miremur placita qualia constituerit Heraclitus explanatu esse admodum difficilia, cum eius ingenium et sententiarum verborumque maiestas similes sint aenigmatis atque oraculorum responsis. Hic enim nimis admirabiliter sententias scripsit non solum adhibens verba, quae multa simul significant, sicut vocabulum quod est λόγος, cui plurimae vires subiectae iacent, sed etiam per metonymiam et eiusmodi alia artificia eandem rem significat diversis verbis, qualia sunt ἁρμονίη[2], πόλεμος[3], θεός[4], πῦρ[5], σοφός[6]. Denique similitudines adhibuit ut haec verbis exprimeret, velut illam quae modulate conciliat arcum, lyram et res inter sese contrarias. Iam inde a primis huius brevis dissertationis verbis illud me firmiter credere asseveravi: has diversas atque contrarias vires eiusdem divini numinis Heraclitum adeo accurate animadvertisse ut in suis sententiis passim significaret. Quoniam, ut ait ille Kahn, “genuine wisdom is like an enigma, difficult and obvious at the same time, or difficult at first and obvious later”[7], surrexerat ingens quaestio, quae multorum opiniones in contrarias partes distractas rapere solet, utrum eam illius λόγου sapientiam attingi possit, non illam quidem multarum rerum scientiam quae apud praeclarissimos poetas praesertim iactabatur – πολυμαθίη enim νόον ἔχειν οὐ διδάσκει[8] –, sed potius eam, quantacumque est, quae tota ad veram rerum cognitionem versa est.

Diversae indoles, etsi contrariae nobis videntur, tamen eiusdem dei sunt. Arcus enim et lyra non solum hanc Apollinis duplicem naturam ostendunt, sed etiam supera et caelestia non immisceri humanis et citerioribus rebus demonstrat – quod, ut Colli verbis uteremur, “frattura metafisica” vocavimus. Quomodo igitur ad naturam divinam accedere poterimus? Λόγος enim viam et iter praebet, Apollinis furore evenit et per eum supera et caelestia, quae longe a nobis distant, (nam “γινώσκειν ὅτι σοφόν ἐστι πάντων κεχωρισμένον”)[9], aenigmatice exprimuntur ut etiam citerioribus coniugantur. Hic duplex λόγος duabus Apollinis indolibus lumine collustratur: arcus, qui Apollinis immanem naturam monstrat, et lyra, quae eius mansuetam indolem ad artes pronam. Ergo cum hanc duplicem Apollinis naturam intellexerimus etiam λόγον sensibus[10] percipiemus. Heraclitus igitur, his imaginibus usus, rerum naturam interpretatus est. At congruunt inter se hae oppositae vires concentu, sive ἁρμονίᾳ quam Heraclitus descripsit in fragmento octavo: “τὸ ἀντίξουν συμφέρον καὶ ἐκ τῶν διαφερόντων καλλίστην ἁρμονίαν” et in uno et quinquagesimo: “οὐ ξυνιᾶσιν ὅκως διαφερόμενον ἑωυτῶι ὁμολογέει· παλίντροπος ἁρμονίη ὅκωσπερ τόξου καὶ λύρης”. Cum enim eorum actiones, quae ab eodem deo factae sunt, eandem naturam divinam ostendunt, nobis dormientibus aut semisomnis sicut res diversae videntur. Quoniam vero “ψυχῆς ἐστι λόγος ἑαυτὸν αὔξων”[11], ut illum λόγον, principium mundi quod latet, mente attingere possimus, primum nobis est ψυχή investiganda: “ψυχῆς πείρατα ἰὼν οὐκ ἂν ἐξεύροιο, πᾶσαν ἐπιπορευόμενος ὁδόν· οὕτω βαθὺν λόγον ἔχει”[12]. Ex his igitur patet ψυχήν habere λόγον, eamque regi ab eodem principio quo rerum universitas administratur. Etiam ea principia, quae sunt τὸ σοφόν[13], ἡ ψυχή[14], τὸ ξυνόν[15], τὸ κοινόν[16], intus nobiscum portamus. Cum autem Heraclitus unitatem contrariorum latius pertractaverit, omnis eius philosophia est tamquam aenigmatum contextus qui naturam occultam et reconditam indicant et significant. Omnia igitur contraria quae in rerum natura videmus nihil aliud sunt nisi aenigmata, speciosa scilicet simulacra quae simul ostendunt et celant unam eandemque naturam divinam. Item sapientis verba, quibus illum contextum aenigmatum imitatur, divinitatis vestigia sunt. Tota enim rerum natura per res inter sese contrarias, sicut aenigmata, obscure exprimitur. Ultra haec contraria, quorum Heraclitus in rerum natura praebet exempla – ὁ θεὸς ἡμέρη εὐφρόνη, χειμὼν θέρος, πόλεμος εἰρήνη, κόρος λιμός, τἀναντία ἅπαντα· οὗτος ὁ νοῦς[17] –, ὁ θεὸς sive ὁ νοῦς adest.

Denique ex his omnibus cum noster Heraclitus sermonem pluribus modis in semetipsos implicatis nexusque celantibus astrinxisset pulchre quidem conclusit, ut equidem opinor, sapientiam esse illud, quod vocabulo quod est λόγος exprimitur, quo divinum quidem numen anceps intellegimus. Quotquot igitur homines sapientiam venantur, ii ad naturae ambiguitatem tendunt, quae duplex est nec una et eadem unquam cerni potest.

De quibus rebus scribere volentibus, haec sese nobis obtulerunt quasi summa argumenta quibus operam dare decerneremus. Qualia igitur tradidisset Heraclitus demonstrare conati sumus. Quodsi nihil aliud hac nostra brevi dissertatione assecuti sumus, licet sperare nos hoc saltem effecisse, ut aliquos ad semet ipsos investigandos, ut ex integro Heraclitus fecit, aliosque, quos laudavimus, legendos impulerimus.


[1] Cfr. Mullachius 1860, not. 55, p. 322.

[2] Heraclit., B 51, 54.

[3] Heraclit., B 53, 58.

[4] Heraclit., B 67.

[5] Heraclit., B 30, 31, 66, 76, 90.

[6] Heraclit., B 32, 41.

[7] Kahn 1979, p. 112.

[8] Heraclit., B 40.

[9] Heraclit., B 108.

[10] Heraclit., B 101a: “ὀφθαλμοὶ τῶν ὤτων ἀκριβέστεροι μάρτυρες”. Confer quoque B55: “ὅσων ὄψις ἀκοὴ μάθησις, ταῦτα ἐγὼ προτιμέω”.

[11] Heraclit., B 115.

[12] Heraclit., B 45.

[13] Heraclit., B 32, 41.

[14] Heraclit., B 45, 107, 115.

[15] Heraclit., B 2, 80, 103, 113, 114.

[16] Heraclit., B 2, 89.

[17] Heraclit., B 67.

Conspectus operum adhibitorum

Heracliti fragmenta:

Cornavaca 2008                  Ramón Cornavaca, Fragmentos I Presocráticos, Losada, Bonaeropoli 2008.

Eggers Lan, Juliá 1981       Conrado Eggers Lan, Victoria E. Juliá, Los Filósofos Presocráticos, Gredos, Matriti 1981.

Fronterotta 2019               Francesco Fronterotta, Eraclito: Frammenti, 4° editio, BUR, Mediolani 2019.

Marcovich 1967                  Miroslav Marcovich, Heraclitus, Greek text with a short commentary, The Los Andes University Press, Emeritae Augustae 1967.

Mondolfo 2007                    Rodolfo Mondolfo, Heráclito, textos y problemas de su interpretación, 13° editio, Siglo XXI, Matriti 2007.

Mullachius 1860                 Fr. Guil. Aug. Mullachius, Fragmenta philosophorum Graecorum I, apud fratres Firmin-Didot, Lutetiae Parisiorum 1860.

Mouraviev 2006                  S. N. Mouraviev, Heraclitea. Recensio: Fragmenta, III.B: Libri reliquiae superstites, I: Textus, versiones, apparatus i-iii; II: Apparatus iv-v: Formae orationis; III: Ad lectiones adnotamenta, Academia Verlag, Sankt Augustin 2006.

Robinson 1991                      Thomas More, Robinson, Heraclitus: Fragments, University of Toronto Press, Toronto 1991.

 

 

Opera commentaria:

Allan, Potter 2014,            Arlene L. Allan, Jamie A. Potter, Loxias and Phoebus in tragedy: convention and violation, American Journal of Philology, Johns Hopkins University Press, p. 1-27.

Beta 2016                              Simone Beta, Il labirinto della parola, Enigmi, oracoli e sogni nella cultura antica, Einaudi, Augustae Taurinorum 2016.

Chantraine 1977                 P. Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Klincksieck, Lutetiae Parisiorum 1977.

Colli 1975                            Giorgio Colli, La nascita della filosofia, 23° editio, Adelphi, Mediolani 1975.

Colli 1974                            Giorgio Colli, Dopo Nietzsche, 7° editio, Adelphi, Mediolani 1974.

Colli 1977                            Giorgio Colli, La sapienza greca I, 3° editio, Adelphi, Mediolani 1977.

Colli 1980                            Giorgio Colli, La sapienza greca III, 4° editio, Adelphi, Mediolani 1980.

Colli 1988                            Giorgio Colli, La natura ama nascondersi, 3° editio, Adelphi, Mediolani 1988.

Fontenrose 1978                 Joseph Fontenrose, The Delphic oracle: its responses and perations: with a catalogue of responses, University of California Press, Berkeleiae 1978.

Forster 2015                        E. S. Forster, Riddles and problems from the Greek Anthology, “Greece & Rome, Vol. 14, No. 41/42”, Cantabrigiae 2015, pp. 42-47.

Gardella (sub prelo)           Mariana Gardella, Heráclito de Éfeso, Cleobulina de Lindos y la tradición de los enigmas, (sub prelo).

Fränkel 1974                       Hermann Fränkel. A Thought Pattern in Heraclitus in A. P. D. Mourelatos (ed.), The Pre-Socratics: A Collection of Critical Essays, Anchor Press, 214–228, Novi Eboraci 1974.

Hölscher 1974                     Uvo Hölscher, Paradox, Simile, and Gnomic Utterance in Heraclitus in A. P. D. Mourelatos (ed.), The Pre-Socratics: A Collection of Critical Essays, Anchor Press, 229–238 Novi Eboraci 1974.

Hopkins 2009                        Phil Hopkins, Weaving the fish basket: Heraclitus on riddles and the relation of word and world, “Epoché, Volume 13”, 2009, 209-228.

Hussey 1982                         Edward Hussey, Epistemology and meaning in Heraclitus, in Schofield et Nussbaum 1982.

Kahn 1979                             Charles H. Kahn, The Art and Thought of Heraclitus, Cambridge University Press, Cantabrigiae 1979.

Kahn 1964                             Charles H. Kahn, A New Look at Heraclitus, American Philosophical Quarterly 1, 189–203, University of Illinois Press, 1964.

Kirk, Raven 1984                 G. S. Kirk, J. E. Raven, Presocratic Philosophers, Cambridge University Press, Cantabrigiae 1984.

Maurizio 2015                      Lisa Maurizio, Delphic oracles as oral performances: authenticity and historical evidence, in “Classical Antiquity”, Vol. 16, No. 2, 2015, pp. 308-334.

Maurizio 2013                      Lisa Maurizio, Technopaegnia in Heraclitus and the Delphic oracles: Shared Compositional Techniques, in Kwapisz, J., Petrain, D. et Szymański, M. (ed.), The Muse at Play. Riddles and Wordplay in Greek and Latin Poetry, De Gruyter, 2013, Berolini pp. 100-120.

Manetti 1987                       Giovanni Manetti, Le teorie del segno nell’antichità classica, Bompiani, Midiolani 1987.

Manetti 2013                       Giovanni Manetti, In principio era il segno. Momenti di storia della semiotica nell’antichità, Bompiani, Mediolani 2013.

Nietzsche 1972                    Friedrich Nietzsche, La nascita della tragedia, considerazioni inattuali I-II, Adelphi, Mediolani 1972.

Nilsson 1925                        Martin Persson Nilsson, History of Greek Religion, Oxonii 1925.

Otto 1987                             Walter Friedrich Otto, Gli dèi della Grecia, Adelphi, Mediolani 1987.

Parke, Wormell 1956         Herbert William Parke, Donald Ernest Wilson Wormell, The Delphic Oracle, Alden Press, Oxonii 1956.

Pucci 1996                             Pietro Pucci, Enigma, segreto, oracolo, Istituti editoriali e poligrafici internazionali, Pisis-Romae 1996.

Vernant 1965                       Jean-Pierre Vernant, Mito y pensamiento en la Grecia Antigua, Ariel, Matriti 1965.

Vernant 1965                       Jean-Pierre Vernant, Mythe et Tragedie II, Lutetiae Parisiorum 1986.

Vernant 1991                       Jean-Pierre Vernant, Speech and mute signs in J.-P. Vernant, Immortals and mortals: Collected essays. Princeton University Press, Pricipetoniae 1991, 303–317.

Wilamowitz 1903                Ulrich von Wilamowitz-Möllendorff, Apollon in “Hermes 38”, 1903, pp. 575-586, Stuttgart.

Wiese 1963                            H. Wiese, Heraklit bei Klemens von Alexandrien, diss., Kiel. 1963.

Wilcox 1993                         Joel Wilcox, On the distinction between thought and perception in Heraclitus, 1993 “Apeiron” 26, 1 p. 1-18.

Wilcox 1994                         Joel Wilcox, The origins of epistemology in early greek thought, Edwin Mellen Press, Lexintoniae 1994.

Previous
Previous

My Wanderings to Hellenism [GR]

Next
Next

4. Apollo