De fine ac destinatione

Saepenumero discipuli ad me veniunt rogitantes quomodo studia Latina ordinare possint, praesertim ubi libros tyronibus destinatos iam perlegerunt et innumeris adminiculis, quae primos gressus incipientibus fulciunt, pluries usi sunt. Quasi enim exhausti laboribus huius et illius iuncturae memoriae mandandae, interdum nesciunt quorsum se vertant vel quem librum in manibus habeant: ita ut, ordinatim ad maiorem sermonis nostri cognitionem pervenire nequeant.

Ad quod ipse respondere soleo rationem studii a proposito discentis magna ex parte pendere, quo via aggredienda munitur; nam ubi primum id fixum ante occulos habuerit, tum strenue et ardentiore animo ad sermonem adipiscendum se conferet, sicut athleta, qui quo propius ad finem festinat, eo magis, cum iam calx in conspectu apparet sese incitat.

Thanks for reading! Subscribe for free to receive new posts and support my work.

Quod certe non ipse excogitavisse crederem, neque, uti crassas Minervas praebens hoc lectori propono; verum etiam apud alios aliis verbis legi qui de disciplinis et studio umquam scripserunt. Hisce diebus, cum seminarium de Sancto Ioanne Cassiano pararem in similem sententiam iterum incidi apud eius Collationes. Quibus haec scripsit:

“Omnes artes ac disciplinae σκόπον quendam, id est destinationem, et τέλος, hoc est finem proprium habent, ad quem respiciens uniuscuiusque artis industrius adpetitor cunctos labores et pericula atque dispendia aequanimiter libenterque sustentat” (1.4.1)

Nec umquam tam plane et conspicue id legi: est enim illa scientia destinationis et finis quae studium conatumque disciplinae adipiscendae sustinet. Attamen, ut apud Cassianum, disciplinae et artes ipsae peculiarem scopon ac telos adpetitori proponunt; non enim adpetitor finem et destinationem sibi eligere videtur. Quid tamen inter haec verba Graeca intersit dilucidatur si de agricolarum laboribus cogitamus:

“nam et agricola nunc torridos solis radios, nunc pruinas et glaciem non declinans terram infatigabiliter scindit et indomitas agri glaebas frequenti subigit vomere, dum scopon servat, ut eam cunctis sensibus expurgatam universisque graminibus absolutam in modum solubilis harenae exercendo comminuat, finem, id est perceptionem copiosarum frugum et exuberantium segetum non alias adepturum se osse confidens, quo vel ipse deinceps vitam securus exigere vel suam possit amplificare substantiam. referta etiam frugibus horrea libenter exhaurit easque putribus sulcis instanti labore commendat, praesentem deminutionem futuram messium contemplatione non sentiens.” (1.4.2)

Hic itaque discrimen illud esse videtur, quod scopus sive destinatio non procul a nobis sita est; nam agricola cotidie operam navat in agris, ad fruges certe intentus, sed praesertim ac maxime volens cotidianum laborem quam diligentissime perficere; ut apud Vergilium:

Agricola incurvo terram dimovit aratro:
hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes
sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus
aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi,
proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. (G. 2.514–515)

Sed cum de sermone Latino adipiscendo a discipulis meis quaeratur—quis enim neget hanc esse disciplinam nobilem ideoque et finem et destinationem habere?— enodandum igitur est quidnam significet finem attingere quidve destinationem: num finis habeatur ubi quidquid in animo sit facile et extempore Latine exprimere? Vel etiam pulchre atque ornate sermone uti? Num bene intellegere quodlibet in manus deveniat, an potius probatissimos auctores lectitare posse? Mea quidem sententia studii linguae Latinae finem non alium esse quam prorsus litterarum studii, nempe hic sermo honestarum artium aditus per hominum aetates habitus est. “Ista via”, Muretus ponderat, “multi humili et obscuro loco orti ad amplissimas dignitates pervenerunt. Atque etiamsi nulla eiusmodi praemia litteris proposita essent, ipsa tamen doctrina amanda est per se, neque quidquam in homine ingenuo turpius est ignoratione earum rerum, quarum scientia sine litteris comparari non potest.” (Ep. I, 60).

Quem finem non sine sudore videtur esse assequendum; sed utrum disciplina ipsa certam aliquam destinationem praebeat, id mihi paulo aliter videtur: non enim unam certam atque definitam, sed varias potius in lingua discenda destinationes exstare existimo. Discipulo enim cuique suam sibi destinationem eligere oportet, eamque pro suo cuiusque proposito metiri; nam, mutato adpetitore, scopus sive destinatio nimirum mutabitur. Itaque nos omnes, qui ad congnitionem linguae Latinae tendimus summa ope niti decet ut, ad finem semper intenti, destinationem disciplinae anteponamus: si quis litteras Ciceronis semoto lexico lectitare volet, in eius stylo immoretur atque immitari conetur, si versus Terentianos pangere, arti versificatoriae studeat atque se in centonibus componendis exerceat, si vero documenta apostolica illico oculis percurrere, materiem quam bene cognoscat et manu diurna nocturnaque legat. Optimus paedagogus, meo quidem iudicio, desiderium discipulis instillare debet, ut fructum uberem studia Latina ferant; quod fiet si destinationes intelleget industriosque discipulos ad cuiusque propriam diriget.

Next
Next

The Return of the Philhellenes to Their Common Homeland [GR]